Latin
Cap. II. Degl
Athanasius Kircher, Iter extaticum II 45
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. II. Degl Varia dubia soluuntur circà externam Geocosm constitutionem. EHEOD. Video, &non sine stomacho quotidiè paenè lego, terrestrem mundum, quem Geocosmum appello, à plerisque nostri temporis philosophis, omnibus mundi corporibus postponi, &tanquam vltimi mundi faecem, sordidam elementorum amuream, elementarium excrementorum saburram, perpetua generationis &corruptionis vicissitudine summè deturpatam aestimari, cùm ego tantum abest vt id sentiam vt eum potius omnium mundanorum corporum praestantissimum existimem. Tuam itaque circa hoc argumentum sententiam operio. Cosiniel. Rectè iudicasti, sed vt omnia rite tibi ingerantur, paulò altiùs de eo ordiri visum fuit. Nosti mi Theodidacte illud in scholis tritum, operis alicuius excellentiam à suo potissimum fine specificari? Scias itaque finem terrem globi, adeò altum &eminentem esse, vt, non dicam vlli mundanorum globorum dignitate &excellentia sua non cedat, quin vel solo empyreo caelo inferior sit; nonne audisti haec à me tibi fusiùs, dum supernum mundum contemplaremur exponi? Theod. Memini &alto pectore diuina tua dictamina impressa conseruo. Sed perge sodes. Cosmiel. Geocosmus vti dixi tantae excellentiae est, vt ob hunc solum, toius mundi machina à Deo producta videatur.