Latin
Cap. II. Degl
Athanasius Kircher, Iter extaticum II 46
Unproofread scanNot analysed yet
Certè non propter nos nullo corporeae compositionis amictu indigos corpoream hanc mundi molem conditor sapientissimus constituit, cum vitae intellectualis beatitudine contenti, corporeis rebus non vtamur. Ergo non propter aliud quàm rationalis creaturae ex animo &corpore constitutae vltimum in creatis finem eumque altissimum &eminentissimum, constitutum quis negabit? Vnde eum, veluti in vniuersi fabrica medium, ceu thronum quendam constituit, quem innumerabilis astrorum exercitus, noctu diuque circumeundo, suis virtutibus foueret, cui soliveluti Regi suo, influxu &communicatione virium suum famulitium impenderet, quem &ideò immotum fixumque esse oportuit, vt tanquam principium passiuum aptius supernis influxibus subderetur, adeòque nihil in supremo mundo esset, nullum tam exiguum astrum, cuius virtutes non participaret, &cui non quaepiam supernarum virtutum particula insita esset: quod ex summa rerum varietate, &hominibus incomprehensa multitudine sat superque patet, quae profecto tanta est, vt si Myriadem annorum in ijs euoluendis intenderes, in eo tamen latentes naturae thesauros minimè exhaurires, semperque ibi vbi finieris, rerum identidem nouarum cognoscendarum inueniendarumque daretur principium. Vera maioris mundi epitome quaedam, totiusque naturae compendium absolutissimum, in quo conditor omnia superioris mundi arcana complicata esse voluit, vt rationalis creatura in hoc veluti centro quodam constituta, dum altiora inaccessaque suprem mundi habitacula, sensibus attingere non posset, illa tamen omnia in Geocosmo veluti in compendio quodam conuoluta intueretur; sed haec nihil sunt respectu eorum quae iam tibi aperiam. Dixi mundum propter terram, terram propter hominem, hominem vero propter Deum solum productum fuisse.