Latin
Cap. II. De glol
Athanasius Kircher, Iter extaticum II 62
Unproofread scanNot analysed yet
Quare mihi modò explices velim, cur montium catenae à polo ad polum constitutae sint? nescio enim quodnam naturae mysterium sub eo lateat. Cosmiel. Rectè coniecturasti, neque enim compositio huiusmodi terrae tantùm propria est, sed &omnibus reliquis mundi glo bis communis, omnes enim vt in Itinerario caelesti tibi exposui, suam à polo ad polum corporis constitutionem habent, atquè hic est magnetismus ille naturae potentissimus, quo omnes mundi globi perfectum habent, &indeflexibilem in determinatos mundi limites situm &dispositionem, eam ob causam à prouida naturae sagacitate ijs inditam, ne incerta volubilitate, omnibus mundi iuribus confusis, susque deque vniuersi verteretur machina. Nam secundùm hunc immutabilem situm optimè sese inuicem fouent, &ad influxus reciprocos communicandos, vnus alterum sollicitat, quod minimè fieret, si globorum poli incerta &instabili lege hinc inde, prout sors ferret, fluctuarent. Cum itaque omnes, vti dixi, mundi globi, tametsi perenni motu ver