Latin
Cap. II. Deę
Athanasius Kircher, Iter extaticum II 63
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. II. Deę versatiles, hoc situ gaudeant; Geocosmus tamen prae omnibus alijs hoc situ gaudere debebat; cùm enim b polanatura solum eum fixum esse voluerit, et ri situ extendi necessarium fuit, particulari quadam magnetica vi ad hoc praestandum ei à Natura indita, ne confusa volubilitate in incertum fluctuando, mutatis iuribus irreparabili ruinae substaret, omnemque hoc pacto superiorum globorum influxum impediret, quod fieret, si globus hoc magnetismo veluti fraeno quodam non cohibitus, incerta &fortuita fluctuatione oberraret; quae omnia alibi fusiùs à te exposita sunt. Atque hoc primum est. Alterum quod Telluris ossa"tura qualis. montium à polo ad polum concatenationem attiner; scias hoc factum fuisse, quia fabricae constitutio id iure veluti quodam naturali requirebat. An nescis in Sphaera materiali circulos ita disponi, vt in polis sese intersecando firmiorem consistentiam nanciscantur. Etsi enim alij circuli ad Aequinoctialem paralleli constituantur, ij tamen consistentiam obtinere non possunt, nisi meridianis circulis ad firmiorem partium nexum sibi inuicem committantur; idem de Geocosmi compaginatione dictum velim, etsi in terrena compage non adeò sub Mathematico rigore considerari debeant; habent enim suas fimbrias &plicas montium, catenae Boreo-notiae, quibus longè lateque distenduntur, neque eadem semper altitudine eminent, sed infra terram Oceanumque suae connexionis commercium exercent; atque haec de situ sufficiant.