Latin
Cap. II. Deę
Athanasius Kircher, Iter extaticum II 64
Unproofread scanNot analysed yet
igus Ad vtilitates declarandas progredior, quas vt intelli gas, nonnulla ad exactiorem elucidationem praemittam. Nonnulli sanè existimare videntur, Geocosmum, non secus ac terreum quendam, atque ex luto à figulo fortuita arte compositum globum esse prorsus solidum, nullisque caeteris elementis distribuendis, receptaculis praeditum; praesertim in intimis &remotissimis telluris visceribus, vbi &verum purumque terrae elementum reperiri volunt, ab omnibus impuriorum partium quisquilijs lonè semotissimum, atque proinde vsque ad ipsum terrae centrum densa argillâ cretaque constipatum; quorum opinio probari non potest. Nos paulò profundiùs philosophemur; quomodo enim fieri potest; vt tam ingens Geocosmi corpus nonnisi in externa superficie sua praebere emolumenta; reliquas verò interiores partes ob soliditatem nihil agere, &non nisi corpus iners, &inutile pondus haberi sibi persuadeant? Scias itaque mi Theodidacte, globum hunc terrenum non tantùm quoad extrinsecam superficiem, sed etiam quoad interiorem constitutionem, tanta prouidentia à Sapientia rerum Opifice conditum fuisse, vt nullus pene collis tam exiguûs sit, nullus riuus tam exilis, qui non ob certos fines soli naturae cognitos constitutus sit.