Latin
IFFEBEII
Athanasius Kircher, Iter extaticum II 79
Unproofread scanNot analysed yet
Et quamuis vnumquodque elementorum, innata sibi seminali virtute constet, tenuissima videli cet corporis sui portione, ab entelechia tamen mundi, seu semine vniuersali non differt, nisi quod illud in ipsis elementis concentratum, in proprium elementi semen, pro naturae cuiusuis exigentia cedat quod quidem semen mundi in Sole, Luna caeterisque planetis veluti in solio quodam dominatur, caelestia Quid sit semen mundi vero corpora illud perenni influxu, motuque perpe- in omnibus. tuo communicant primò aëri, vbi mistum proprio aëris semini propagatur in aquam, vbi pariter seminali aquae virtuti mistum, defertur in abditissimos totius telluris sinus, vbi simul perfectâ mistura, terrae commixtum sementi, à subterraneo Archaeo caloris innati opifice, in semen perfectum omnium eorum, quae foecunda mater tellus continua &indesinenti generatione profert, concoquitur, &digeritur Quemadmodum enim homo generari non potest Similitudo ex nisi actiuum &passiuum principium reciproca semigenerationis nis maris &foeminae communicatione concurrant, principio actiuo, &passiuo.