Latin
IFFEBEII
Athanasius Kircher, Iter extaticum II 8-2
Unproofread scanNot analysed yet
Datur in Vniuerso spiritus quidam omnes mundi semitas peruadens, quem veteres perperam mundi animam seu mentem, alirectè ipsam rerum naturam; nos sumpto ab Aristotele vocabulo Entelechiam mundi appellare possumus: quam ego nihil aliud esse dico, quam partem tenuissimam omnium elementorum, caelorumque, quae in globorum centris simul vnita, transit &mutatur in lemen mundi, à quo deindè producuntur omnia, quae naturaliter fiunt in hoc mundo, &facta conseruantur. Et duplex est, fixa altera, altera volatilis; illa in terrae visceribus, atque in toto eius corpores elementorumque intimo centro suum constituit dominium, haec vt omnibus naturae rebus quae continuo fotu &perenni alimenti subministratione egent, subueniat, per vniuersas mundi partes, intimosque recessus diffusa, nihil non tantum implet: atque sicut hanc primogeniam illam mundi lucem, a Deo pri mo die creatam rerum omnium actiuum, sic ill nihil aliud quam humidum radicale, passiuum rerum principium dico, &est subtilissima &delicatissima omnium elementorum, caelestiumque corporum aporrhoea, siue effluuium in omnia mundi penetralia diffusum, vis motiua, virtus totius naturae teste Aristotele, semen mundi quod pro mundanorum corporum dispositione eorum proprio iunctum semini, in innumerabiles rerum formas indiuiduatur.