Latin
IIBIBLI
Athanasius Kircher, Iter extaticum II 8-4
Unproofread scanNot analysed yet
gellun bricus aut eruca esse posset, quod non maiorem lucis siue caloris primigenij vbertatem, quàm excelle sima quaeuis planta calore &luce turgens, cuiusmodi piper, Cinnamomum, aut Cariophyllum, aut Crocus esse possunt, adeptum sit. Quia fieri non potest, vt quodlibet ad sensitiuae naturae gradum, nisi eximia lucis portione, &sub gradu tali, &tali animali formando appropriato imbutum pertingat. Habent enim singuli entium gradus, ita disponente Diuina sapientia, suam determinatam lucis latitudinem cum dicta elementorum mistura vel ad sensitiuae naturae animal, vel ad plantam, aliuduè constiruendum. Theod. Hinc sequeretur, mineralia vti lucis munere non destituuntur; ita vitae quoque haud expertia esse. Cosmiel. Lucis portionem pari modo mineralia adepta esse, nemo negare potest, cùm &formâ suâ constent; &consequenter, non vitam illam animantibus plantisque propriam, sed vitae nonnullam similitudinem, conditioni tamen eorum congruam