Latin
IIBIBLI
Athanasius Kircher, Iter extaticum II 9-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. V. D Terrae. gruam ijs inesse pariter verum est, sed lux illa terrestris misturae foeculentiâ &crassitudine adeò obtunditur &absorbetur, vt in actum vitalem emergere sapientis sanè naturae consilio nosi possit. Qui tamen actus lucis inter omnia mineralia potis um in magnete elucet, cùm tractiuâ vi suâ, nescio cuius vitalis facultatis vestigia pandat. Theod. Sed quid censes Gosmiel. de forma mixti &temperamenti? Cosmiel. Forma in mixtis se habet per modum reginae, a qua tota mixti monarchia regitur &gubernatur. Ab hac enim omnes vires &proprietates emanant, &si quid est in mixto elementarium qualitatum, id totum formae subditur imperio, neque qualitates elementorum possunt agere nisi à forma ad agendum impulsae, soli formae claues mixtionis concreditae sunt, quibus totius mixtionis Oeconomiam vel aperit, vel claudit; ab hac qualitates siue manifestae siue occultae promanant, haec sola leges condit, easque seruare cogit elementa siue temperamentum. Theod. Optimè caepi omnia neque habeo quod opponam; cùm iuxta praesupposita principia oppidò consequenter loquaris. Nihil igitur restat, quam vt ad volucrium natatiliumque naturam indagandum sermonem conuertamus. Auium suium Genesis. nus ex se IOSMIEL. Omne volucrum nascitur, semen ex alimento, alimenta verò partim ex aëris insensibili, partim ex sensibili, quo vescuntur, nutrimento primam originem trahunt. Insensibile quidem nutrimentum aër est virtute cae lestis seminis foetus, quo carere minimè sine vitae dispendio possunt. Sensibile verò nutrimentum eorum sunt omnia ea, quibus aues vesci solent.