Latin
IFFEBEII
Athanasius Kircher, Iter extaticum II 82
Unproofread scanNot analysed yet
ficacia Fiat lux, semina rerum distinxit, &separauit; &hoc pacto materia primò indiuiduata, &sensibili elementorum amictu vestita in lucem prodijt: quae quidem elementa, vt secundùm externas &sensibiles qualitates corruptioni alterationique obnoxia sunt, ita iuxta internas &inuisibiles virtutes &proprietates, vtpotè quae in centris rerum &intimis corporum thalamis sedem suam fixam habent, neque à natura ipsa eiusque principijs differunt, perpetuo incorruptionis tuum munere laetantur. Theod. Mirum in moc tam concinnum de abditis rerum principijs ratiocinium placet, tum vel potissimum, quòd non ratitantùm consentaneum sit, sed vel ob eam maximè rationem, quod ex ipsis sacris oraculis ipsum tam aptè deducas, atque adeò fidei documenta, rectae rationis dogmatis scitè coniungas. Quare in ijs quae tibi proposueram dubijs soluendis progredere.