Latin
Cap. IV. De ę
Athanasius Kircher, Iter extaticum II 83
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. IV. De ę oTerrae. Quomodo vniuersale semen Mundi concurrat ad mixtorum compositionem. Et primò quidem de ortu, natura, viribus vegetabilium. OSMIEL. Dixi tibi superius Deum ter benedictum, omne vegetantium &animantium genus, immediatè ex vnicuique propriâ elementorum massâ produxisse, non verò de nouo ex nihilo propriè creasse. Nam vt rectè Sacer Textus, qui viuit in aeternum creauit omnia simul, nihil autem Deus ex corporea creatura creauit, nisi chaoticam illam primaeuae materiae massam in qua vti omnes rerum producendarum formae om nia rerum semina, veluti sub confusa &indigesta mole, virtute &potestate continebantur, ita in vegetabili &sensitiuae naturae productione, ea non nisi de potentia in actum, latentemque seminum energiam, primigenij luminis actu viuificando eduxit in lucem. Theod. Benè capio quae saepè iam mihi inculcasti. Sed quomodo aut qua ratione ex virtute seminali, primaeuae materiae inexistente, tanta formarum diuersitas emanarit, illud est quod non capioillud ipsum est, quod tantopere caliginosum meum intellectum cruciat. Quare, vt me ab hoc ingenij mei tormento liberes, etiam atque etiam rogo. Cosmiel. Tanta est Dei gloriosi &benedicti Maiestas, vt voci eius intonanti Fiat, omnia mox, etiam vitae expertia ipsi ad nutum obediant.