Latin
Cap. IV. De ę
Athanasius Kircher, Iter extaticum II 84
Unproofread scanNot analysed yet
Vix enim in prima illa mundi natiuitate sapientia Opifex verbum protulerat Fiat lux, cum ea mox enituit, &facta est lux, lux illa primigenia actiuum rerum omnium principium, &vera mundi Entelechia; iterum intonuit. Fiat firmamentum in medio aquarum, &diuidat aquas ab aquis, &ecce primum huius cum humido coniugium factum: aquis intra alueos partim mundanorum corporum, partim intra terrae concaua conclusis, ac sic detecta arida fuit. Creata mox sydera SolLuna, stellae, quorum foecundo primigeniae lucis Entelechia imbutorum influxu terra impraegnata, veluti ex vtero quodam eam rerum varietatem Dei voce concitata prodidit, quam cum admiratione intuemur. Quoniam verò Entelechiae, quae in Sole, Luna stellis, suum potissimùm solium posuit, tanta vis est, vt pro diuerso Solis, Lunae, stellarumque situ, diuersimodè quoque subiectae telluris partes afficiat, suosque influxus diuersa ratione communicet: Hinc factum est, vt vix exigua sit terrae caeterorumque elementorum portio, quae non peculiarem aliquam sibi insitam virtutem syderum munere adepta sit. Atque adeo Entelechia elementaris fixa omnibus &singu lis differentibus terrae portiunculis, vti supra docuimus, inexistat, eique semper praesens sit. Diuina itaque voce intonante, producat terra herbam virentem, &c.