Latin
PARS
Athanasius Kircher, Iter extaticum II xxix
Unproofread scanNot analysed yet
Cum itaque nescio qua interna animi dulcedine inductus, vocis tuae oracula verissima comperiam, faciam quod ibes, &inuocato Dei Tri vnius nomine, te mi Hydriel obtestor, vt asseras mihi tuas quas tendis semitas. Hydriel. Faciam id quod petis perlubenter, arrectis itaque auribus quae narraturus sum percipe. Videsne montem hunc tibi contra positum? Theod. Video. Hydr. Ex eo hodierno die primum profluxi. Theod. Et quidnam rogo eo in monte est, quod tanta aquarum diluuia profundere possit? Hydr. Scias in monte hoc ingens mei elementi conceptaculum, esse, seu reconditorium aquaticum, quod ex omni parte indeficiente diffusione in bonum agrorum camorumque hanc quam miraris copiam euomit; deficere itaque non potest, quod fluxus sui terminum non habet. Theod. Sed vndenam aqueum illud reconditorium originem suam trahit? cum in altissimo loco constitutum sit; nec video quomodo aqua contra naturam illuc ascendere possit, aut sine nouo semper affluxu cursum suum continuare valeat? Hydr. Ex mari originem meam traho, Theod. Quomodo hoc fieri potest, cum mare remotissimum sit etiam multo hoc monte humilius? Hydr. Scias Theolacte, influxu syderum perpetuo me fluxu refluxuque in latè patente Oceani superficie agitari, vnde sit vt violentia vndarum fluctuumque pondere presper occultos meatus, quibus Oceani fundus haud secus, uae Natura.