Latin
PARS
Athanasius Kircher, Iter extaticum II xxviii
Unproofread scanNot analysed yet
Nae, nimium vereor ne forsan vnus ex eorum numero Daemonum sis, quas Nymphas veteres vocabant, &sacrilego cultu ceù Deas adorabant, quem ego cultum veluti Cacodaemonum dolum &essimam imposturam omni qua possum animi protestatione execror &abominor. Hydriel. Neturbe: Hydriel quis ris Theodidacte, neque animum tuum vlla formido fit. percellat, talis enim minimè sum, quem tu falsa illusione persuasus tibi imaginaris. Neque enim ex fabuloso Nympharum sum choro, neque Lilith aut Lamia quaepiam, neque quem Poetae Neptunum vocant, sed purum putum elementum sum, cui aquę nomen est, &tametsi vita caream, conditorem tamen meum eo quo licet meae conditioni congruo modo laudo &benedico, etiam ad nutum eius vniuersas telluris semitas indefessus percurro, tum ad orbis conseruationem, tum ad humani generis vsum, ob quem potissimum conditus fui; neque aliud tib quam quod dixi persuadeas velim, quare audacter tantumalog tantummodò quaecunque circa naturam meam desiderat anima tua, minutim examines. Theod.