Latin
IMLTUUM
Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum 149
Unproofread scanNot analysed yet
quemadmodum enim natura arctis amicitiae legibus ea simul in vnum colligauit, ita &solidiori materiae vim quandam omnis combustionis expertem indidit; materia siquidem ἀσβεστὸς est, id est, incombustibilis ad instar asbestinae materiae quam &tellus tibi affatim suppeditat. Certè quaecunque dixi, vera esse, vel ipsa sacri textus pagina Ecclesiastici cap. 43. apertè docet his verbis: Vas admirabile opus Excelsi in meridiano exurit terram, &in conspectu ardoris eius quis sustinere poterit? fornacem custodiens in operibus ardoris: tripliciter Sol exurens montes, radios igneos exsufflans &refulgens radijs suis obcoecat oculos? Quibus quidem verbis nihil expressius, nihil ad naturae Solis paulò ante à me factam descriptionem aptius &congruentius dici potest. Theodid: Non est Cosmiel, vt id mihi persuadeas, veritatem rei non tantùm oculis perlustro, sed &manibus tango, video quoque omnia nomina hebraea, quibus Solem appellare solent, ab ipso humani generis parente in paradiso diuino quodam instinctu imposita, hoc docere; quid enim Schemesc, id est Sol, aliud docet, quàm ibi ignem esse? quid Hamma, nisi aestum? quid aliud m? quin Cheresc, nisi ardorem indicat intensi Sancta Mater Ecclesia, cuius proprium est, de sensu scrir in globu am decidere, vtpot enter scripturari e veritatis Magistra &infallibilis determinatrix id apertè asserit in hymno suo; Quarto die, qui flammeam Solis rotam constituens; &alio in hymno; iam Sol recedit igneus. quin &SS. Patrum ita sentientium integrum Catalogum attexere possem, si non iam id Rosa Vrsina abundè praestitisset. Quae cùm ita sint, quis imposterum de veritate rei dubitet?