Latin
IMLTUUM
Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum 150
Unproofread scanNot analysed yet
Porrò restat dubium non leue, cuius solutionem vt mihi praestes etiam atque etiam rogo, quomodo videlicet Peripateticorum sententia de calore eminenter tantum Soli insito intelligenda sit. Cosmiel. Non nescio multos olim &nunc quosdam Philosophos esse, qui hanc sententiam pro aris &focis defendant; verùm cum metaphysicis tantùm abstractionibus insistant, nec vllo experientiae &coelestis doctrinae subsidio polleant, parum illis sanè deferendum est. Quomodo enim Sol eminenAn Sol eminentur tanter tantum, vti Scholae passim loquuntur, calefacetum calorem ret, nemo facilè comprehenderit? cùm nemo det, habeat. quod non habet; eminentialis autem nec propriè, verè &realiter calor est, nec vllos in Mundi oeconomia inflammationis effectus producere potest; quoodo enim calor formalis ab agente formaliter non calido à Sole in inferioribus producatur, quis concipiat? Theodid: quin imò vinum &piper, atque adeo Obiectio omnia summo gradu calida formalem in stomacho Theodidacticalorem producere iam ab ineunte aetate in scholis edoctus fui, vt proinde Peripateticorum sententiam minimè vanam habendam existimem. Cosmiel.