Latin
IMLTUUM
Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum 151
Unproofread scanNot analysed yet
O quantum à scopo aberras fili mi; imaginare tibi piperaceum globum Solem esse; quaero ex te, quid faciet ille globus, terramne calefaciet sui eminentia caloris, an non? certè non plus calefaceret, quàm globulus quispiam piperaceus manu gestatus, quem si tametsi frigore penè exanimatus integrum diem, mensem, annum aut manibus aut collo insertum gestares, non tamen plus te, quàm Crystallus aut quodlibet aliud saxi genus calefacturus esset. Theodid: verum est, si extrinsecè eum corpori applicem; sed globulum piperaceum mox in stomachum sumptum magnum continuò aestum excitare, notius est, quà vt dici debeat. Cosmiel, quantum te à vera Philosophiae semita abesse video: Ergone tellus coeterique globi veluti totidem quidam stomachi sunt, in quos solarium virtutem radij infusi, calorem formalem in globis excitant? O lepidam philosophandi rationem! quis rogo in piperaceo grano radios, qui formalem in alijs à se dissitis corporibus calorem producant, concipiat? tam enim ad hoc praestandum glacialem globum idoneum, quàm piperaceum esse existimes. Theodid. Ignosce, rogo, ignorantiae meae 6 Cosmiel, neque imperitis meis sermonibus irascaris; tibi enim tanquam naturae arbitro omnia subijcio, tibi in omnibus subscribo, neque hilum quidem ab inaccessae sapientiae tuae documentis recedo: quis enim tibi omnium arcanorum naturae conscio non credat? hoc vnicum efflagito, vt quomodo eminentialis caloris piperacei vis in stomacho calorem proceas. Cosmiel, faci: t, edi uod petijsti.