Latin
ILOTULLE
Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum 313
Unproofread scanNot analysed yet
Educta sunt ex potentia in actum, è tenebris in lucem, ex principio in finem; quae inchoauerant, perfecta sunt quae erant apparuerunt; quae confusa &indiscreta in ordinem digesta sunt, &suis in locis collocata. Oritur igitur quotidie nil simpliciter &ex toto nouum; cùm fuerint omnia ab initio in prima &antiquissima sui consistentia, id est, in materia. Nil indies interit, cùm in eandem immutabilem essentiam primamue sui consistentiam) reuertantur; &sicut successerunt imprimis in actum ex potentia, ita &in potentiam demum eandem relicto actu con grant; quaeue ex tenebris in lucem prodierant, ex luce postmodum &apparitione in occultum &abditum, &antiquas tenebras reuerti coguntur. Et praecipuè quatuor sunt propter quae veraciter enunciare possumus, stata esse, fixa &immobilia vniuersa, vtpote quae omnem ab eis ortum atqu interitum excludant diuina mens, angelicus intellectus, materia &humanus intellectus; diuinae qui de mundi creatione.