Latin
ILOTULLE
Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum 314
Unproofread scanNot analysed yet
ementi actu insunt omnia ab aeterno, eique semper supersubstantialiter inerunt; Angelicus quoque intellectus ab suae creationis initio actu est omnia, semper omnia futurus. Materia &humanus intellectus à sua item creatione (quanquam non eodem modo potentia sunt omnia, id est, omniur potentia, eruntque perpetuò id quod sunt, id est, potentia vniuersorum. Aeternus est Deus sine principio, sine fine; Angelus, materia, &intellectus humanus aeuiterna sunt, facta quidem sed semper futura; principium sortita, finem nullum habitura. Nullus siquidem humanus intellectus interibit, nulla quoque materiae pars secundùm naturam annihilari potest, nulla insuper oriri noua. Haec tria Deus, Angelus, materia, toti sunt ab initio, toti semper futuri, neque innouari aut multiplicari possunt, neque interire, aut imminui; humanus verò intellectus multiplicari quidem potest, nec totus est ab initio, qui "idiè suo numero perficitur; donec euadat in actu totus, donec humana species impleatur; attamen imminui poterit nunquam. Quae cùm ita sint corporum coelestium mixturam elementarem in dubium reuocare, soli illi iam possunt, qui omni experientiâ rerumque physicarum notitia destituti, toti abstractionibus suis metaphysicis impallescentes, tempus perdunt. Certum est optimum Si materia coelestis à terConditorem, quod inferioribus concessit, id superestri differrioribus non denegasse. Quod si coelum ad produ-ret, in se influere non ctionem rerum inferiorum concurrat vt principius possent. actidus inferior siue ter actiuum, &elementaris r renus se habeat vt principium passiuum sicuti o nes Peripatetici fatentur (nam vt rectè Stagyrita inferna supernis lationibus subduntur) hinc certò concludi potest, &superiora &inferiora eiusdem teriae esse; cùm enim omne producens producat sibi simile, quis iam productum &producens eiusdem naturae quoad materiam esse negabit?