Latin
ILOTULLE
Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum 321
Unproofread scanNot analysed yet
Quapropter cùm dum considerepossibilitas absoluta sit Deus, si m mus, vt in ipsa possibilitate absoluta existit, tunc est in Deo, &est ipsa aeternitas; si verò vt in possibilitate contracta est, tunc possibilitas natura tantùm praecedere intelligitur; &sic considerata possib litas contracta, nec est aeternitas, nec Deo coaeterna, sed cadens ab ea, vt contractum ab absoluto, quae distant in infinitum. Est enim infinitas altitudinis adeò incomprehensibilis, vt nullus intellectus creatus quantumuis abstractus eius capax esse possit; vtpote quam solus Deus, quae est ipsa infinitas absoluta, plenè &perfectè comprehendere queat; quam si creatus intellectus, siue is sit angelicus siue huma nus, plenè comprehenderet, eam haud dubiè etiam sub eadem ratione formali, quà Deus, comprehenderet; atque adeò ipsam Dei essentiam, quae cum infinitate conuertitur, comprehenderet, quod in possibile est, cùm ad Deum comparatus intellectus creatus nihil sit. Vides igitur, quod quemad dum infinitas nullo intellectu capi potest, ita quoque impossibile est, mundum corporeum à Deo sub infiniti ratione condi potuisse; Mundus tamen vti maximum contractum quoddam est, ita infinitudinis vmbram &similitudinem induit, adeo quidem, vt mundus, stante hâc conditione rerum, nec maior um d de globo positione. ior nec minor à Deo fieri potuerit, quàm est; quod quidem contractum tantum est, vt id maxi omnes humani ingenij vires longè superet.