Latin
ILOTULLE
Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum 322
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm cùm de his alibi pluribus tecum egerim, ijs non immorabor; sed ad particulares globorum naturas explicandas progredior. De ordine globorum, &mira dispositione mundi, &de centris rerum. *Osmiel. Creator omnium Deus Opt. Max. tan ta mundum varietate condidit, tanto ordine disposuit, vt tametsi omnia ex chaotica materia produxerit, nullum tamen mundi corpus alteri praecisè coaequetur, aut prorsus simile reperiatur; vnitate in dyadem, hac in triadem &tetradem se difrerum diuersitas, &in fundente; ex qua om diuersitate vnitas nascitur. Theodid: Non capio quae dicis, neque fieri potest, vt intelligam quae proponis, nisi mihi altius propositi mysterij absconditam profunditatem exponas. Cosmiel. Me ad ea cogis, quae non nisi ab omni materialis naturae conditione abstractum intellectum requirunt; quia tamen ita iubes, haud illubenter votis tuis obsecundabo. Intende itaque quantum potes ingenij cui neruos, vt eorum, quae dicam compos fias.