Latin
ILITVLIN
Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum 332
Unproofread scanNot analysed yet
proportionatissima vnius corporis mundani ad aliud intercapedine, tum in quantitatis siue magnitudinis vnicuique ad finem suum consequendum appropriatae mensura exactissima arbitror constituisse, ita certus sum ineffabilem diuinae potentiae sapientiam omnia ad aeternae legis amussim disposuisse. Cosmiel. Rectè sentis Theodidacte, &aliud sine iniuria Conditori sapientissimo irrogata sentire &asseuerare non posses. Dixi tibi supra, mundum à Deo Conditore sub tanta vastitate constitutum, vt nulla huMundus inconceptilis mani ingenij vis &acies tanta sit, quae eius magnimagnitudinis tudinis terminos &limites animo comprehendere. est. queat; ineris ex statici queat; &hinc vel potissimum liquet, quod si diuina potentia vel minimum terrae vermiculum ijs naturae dotibus ornauerit, vt nemo Philosophorum tam acuto sit ingenio, qui eas penetrare possit; tune putas, Vniuersi huius terminos &constitutionis rationem concipi posse?