Latin
ILITVLIN
Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum 333
Unproofread scanNot analysed yet
Non est haec huius caduci temporis conditio, sed ei, quo eum facie ad facien in verbo vitae contemplaberis statui reseruatum: Et tametsi mundus talis &tantus sit, eo illum nihilominus ordine &proportione, quoad singulos mundanos globos ordinauit, vt nullum in eo adeò exile corpus reperiatur, quod non ad aliud, &omnia ad singula perfectâ vnione &harmonia absolutissima consonent. Quae vt omnia luculentiùs pateant, à terra, Luna &Sole incipiam, quae mundi corpora vti sensibus tuis maximè patent, ita dictae proportionis leges melius faciliusque apprehendes; Quoniam verò omnia mundi corpora non contigua corporum mole, sed viribus &proprietatibus specificis vnum alterum contingit, summa quoque &absoluta vnius ad alterum proportio necessaria fuit, ne proportione deficiente effectibus suis à natura intentis frustrarentur. Quod vt intelligatur; Notandum igneis corporibus (cuiusmodi Solem esse dicimus, &quidem totius naturae inferioris ignem) ita comparatum esse, vt in corporibus sub alia &alia distantia remotis, alia &alia temperamenta efficiat; quod non tantùm natura, sed &empyrica ars manifestè nos docet. Priùs quidem