Latin
IDUTUCOL
Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum 334
Unproofread scanNot analysed yet
ptica demonstrasti; &si admiranda haec effectuum diuersorum varietas ita harmonica est, vt Terra sine ea conseruari nescia, perpetuam rebus dissonantiam induceret; ergo distantia Telluris à Sole cum tali &tali magnitudine corporis, talem dispositionem Terrae non aliam, tale temperamentum non aliud, talem varietatem harmonicam non aliam producit. Iterum distantia haec cum tali magnitudine Telluris, lucis &vmbrae in omnibus locis portionem aequalissimam, vti in citata arte Anacamptica multis modis ostendisti, efficit. Quod si distantia maior aut minor foret, iam tota harmonia in dissonantiam quandam confusissimam redigeretur; Exemplum à quemadmodum chordae sub tali &tali longitudine musico instru mento. consonantes, mox vbi à debita sibi longitudine desciuerint, loco melodiae nescio quid inconcinnum &dissonum pariunt. Sic Terra, si sub eadem manitudine Soli vicinior foret, aut ab eodem remotior, quàm reuera est; ea vicinior à radijs Solis efficacioribus, aut remotior à debilioribus radijs percussa, praeterquam quod maximam lucis &vmbrae inaequalitatem induceret, temperamentum quoque humanae vitae non noxium tantùm, sed &prorsus incongruum produceret. Idem prorsus contingeret, si sub eadem longitudine seu distantia corporum moles neris exsti les tam Solis quàm Telluris maiores vel minores foSi sol vel ter: rent. Nam sicuti in speculis vstorijs certa &deterra maior fominata foci à superficie speculi distantia ad com ret quam reuera est, harstionis effectum praestandum requiritur; sic &inter monia mundi Solem &Terram ad caloris proportionatum auconfunderetur, gmentum, distantiam constituit aeterna Dei sapienExemplum à speculis vsto. tia proportionatissimam &prorsus harmonicam. rijs.