Latin
IDUTUCOL
Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum 335
Unproofread scanNot analysed yet
Quod praeterea diuersi in Tellure effectus à diuerso caloris gradu, quem continuus Solis inter duos Tropicos processus, radiorum modò ad alias partes normalium, iam ad nonnullas obliquorum, nunc ad quasdam obtusorum proiectione causat, Empyrica Exemplum ab arte Em- ars luculenter docet, quae per ignis aliter &aliter pyrica. applicati actionem, alios &alios caloris gradus producit, quibus distillanda res simplex mirâ quâdam ratione aliam &aliam constitutionem acquirit, cum elementis mirâ quâdam harmoniâ symbolizantem, &quae prius in vna quasi homogenea massa confusa iacebant, modò ignis ope in varias veluti naturas discreta, varia diuersae qualitatis corpora per variam fermentationem, coagulationem, fixationem, dissolutionem, compositionem, emollitionem, indurationem exhibet. Quemadmodum igitur Sol ad Terram prorsus harmonicè constitutus est; sic &Luna, Venus, Mercurius, Mars, Iuppiter, &Saturnus, tum ad inuicem, tum ad Terram Solemque suas habent à natura requisitas interuallorum magnitudinumque rationes harmonicas. Et Luna quidem talem à Sole &Terra sortita est distantiam cum promeae etiam etiam etiam qu portione magnitudinis debita, vt si per diuinam potentiam, intercapedo eius tum à Sole, tum à Terra magnitudoque eius mutaretur, tota necessariò harmonia confusa, Tellurem perire necesse foret.