Latin
IDUTUCOL
Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum 340
Unproofread scanNot analysed yet
dentes vel descendentes tonos siue modos gradatim mutarent, nunc ex dorio in phrygium, &hinc in lydium, mox in aeolium, &sic de coeteris procedentes, donec tandem ad assumptum initio toni &cirtia gle de d &circulatione integra tonorui peracta reuerterentur. Partes verò globorum siue corporum planetariorum cum heterogeneae sint, &naturam, qualitates, proprietates, viresque ob diuersum situm respectum icentes Planetas diuerque ad reliquos circumi sas sortitae sint, natura eos circa proprium centrum versari voluit, vt alias semper &alias partes Telluri obuerterent, idemque in Musica coelesti, quod in Musica artificiali dissonorum cum consonis com missura praestarent. Vides igitur Planetas eo ordine esse dispositos, vt vel vno à determinato sibi limite, veluti harmonico interuallo recedente, tota harmonia meritò destruatur. Theod: Cepi omnia optimè, quae de prouidentia diuina circa dispositionem planetarum disseruisti; Sed non capio, quomodo haec dispositio circa corpora in inexplicabili illa firmamenti profunditate latentia intelligenda sit, cùm nullam huiusmodi corporum ad terram proportionem, vtpote quae extra omnem humani oculi aciem constituta sint, reperiam. Cosmiel. Theodidacte rem arduam a me petisti, quam tibi quidem exponere vix liceat, nisi per altissima quaedam principia non omnibus obuia, quae verissima tamen sunt, &mox apertè videbis, quod tametsi mundus inconceptibilis, &immensurabilis sit, &globi mundani innumerabiles, nihilominus tamen omnia in omni. Omnia in omnibus bus, singula in singulis, quodlibet in quolibet ratio, sunt.