Latin
IDUTUCOL
Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum 341
Unproofread scanNot analysed yet
ne ineffabili existunt, &omnia ad inuicem nexu &proportione admiranda, cum reciproca influxuum reeris exstatio receptione disposita sunt; &si acutè superiùs dic dispexeris, minimè tibi veritatis illius diuini Dionysij epiphonema, quo nixus omnia lin omnibus, &quodlibet in quolibet asseruit (quod &nonn ex priscis Philosophis senserunt) difficile futurum confido: Nam cum manifestum sit, Deum ita esse in omnibus, vt omnia sint in ipso; &constet, Deum quasi mediante Vniuerso esse in omnibus, hinc omnia in omnibus esse, &quodlibet in quolibet constat; Vniuersum enim quasi ordine naturae vti perfectissimum, sic vt quodlibet in quolibet esse posset, praecessit omnia. Vniuersum scias esse ipsam rerum omnium creatarum compagem, &ita quodlibet recipere omnia, vt in ipso sint ipsum contractè, cùm quodlibet non possit esse actu omnia, cùm sint contractum, contrahit omnia vt sint ipsum; si igitur omnia sint in omnibus, omnia quodlibet praecedere videntur. Non igitur omnia sunt plura, quoniam pluralitas illa quodlibet non praecedit; vnde omnia sine pluralitate quodlibet ordine naturae praecesserunt; non sunt igitur plura in quolibet existente, sed omnia sine pluralitate sunt idipsum. Non est autem Vniuersum nisi contractè in rebus, &omnis res actu existens contrahit vniuersa, vt sint actu id, quod est; omne autem actu existens in Deo est, quia ipse est actus omnium, actus autem est perfectio &finis potentiae; vnde cùm Vniuersum in quolibet actu existente sit contractum, patet Deum, qui est in Vniuerso, esse in quolibet &quodlibet actu existens immediatè in Deo, sicuti Vniuersum in eodem; non est igitur aliud dicere quodlibet esse in quolibet, quàm Deum per omnia esse in Quid sit omomnibus, &omnia per omnia esse in Deo.