Latin
ILVTOLL
Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum 421
Unproofread scanNot analysed yet
Scitè sentis Theodidacte; cùm ition de fine c itaque tale nec per se subsistere posset, ne ue etia maximum absolutum, qui Deus est, esse posset, necessariò sequitur, tale contractum maximum tali vnitum absoluto maximo, Deum simul &creaturam futurum, neque subsistere nisi in maximo ab luto posse, cùm enim vnum maximum absolutum sit, à quo contractum maximum, maximum sit; ilpotentia maxima tale sibi tali ratione vniret, vt sa uis naturis magis vniri non possit, certum est, tale vnitum omnes intellectus humani limites excessi rum: Talis fuit humana natura, quae per vnionem hanc supra omnia Dei opera eleuata, intellectualem &sensibilem naturam complicans, vinculo intra se constrinxit, rectè microcosmus dictus; haec enim cum maximo absoluto in vnionem assumpta, om m perfectionum vniuersi &singulorum existit, ita vt in humanitate omnia supremum gradum adipiscantur; adeò vt Christus ita sit homo quod Deus, &ita Deus quod homo, perfectio vniuersi, in omnibus primatum tenens, in quo maxima, insima &media, absoluto maximo vnita ita coincidunt, vt ipse omnium perfectio sit; &cuncta contracta in eo, vt in sua perfectione quiescant; cuius mensura hominis esset &Angeli &singulorum, quoniam est vniuersalis contracta entitas absoluta vniuersorum, per quem cuncta initium contractionis atque finem respiciunt, &per ipsum qui est maximum contractum à maximo absoluto omnia in esse contractionis prodeunt, &in absolutum per medium eiusFff eiusdem tanquam per principium emanationis, &per finem reductionis redeunt.