Latin
ILVTOLL
Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum 422
Unproofread scanNot analysed yet
Et talis fuit vnio hypostatica, quâ Verbo aeterno humana natura vnita Christum Deum &hominem humana carne vestitum mundo exhibuit. Theodid: Sed quomodo hanc admirandam vnionem concipiam? Forsan illa coniunguntur vt partes in toto. Cosmiel. In pessimum errorem incidis, si haec ita fieri credas; quomodo enim Deus pars animo concipi possit non video. Theod: Ergo iungentur vt forma ad materiam Cosmiel. Error omnium pessimus; quis enim dicat, Deum compositi partem constitutiuam esse, cum sit impermiscibilis materiae? Theodid. Quis igitur tam alto &subtili ingenio instructus erit, qui ad tam admirandam vnionem pertingat? Cosmiel. Cer tè vti omnia diuina opera sunt incomprehensibilia, ita &hoc omnium diuinorum operum maximum, humano intellectui imperuium, non nisi fide attingitur; sufficit itaque Christum ita concipere, vt sit Homo, ita concipere hominem vt sit Deus, adeò Deum &hominem absque confusione &compositione physica vt apprehendas, necesse est. Theodid: Fieri non posse videtur; vt sine aliquali saltem com positione hanc vnionem concipiam, à tanto itaque dubio vt me liberes obnixe à te efflagito. Cos miel. Notum tibi sit, certumque suppone nonnul lam in Christo compositionem admittendam esse ratione cuius Christus aliquo modo compositus di ci possit &id apertè colligitur ex synodis, consilijs, con de fine creationis mundi. cor nique ferè SS. PP. sententia; non physica quidem &naturali, qua vnum è duobus inuicem inpletis conflatur, quorum proinde quolibet per mutuae vnionis nexum compleatur perficiaturque sed purè numerali intrinsecè, vti Theologi loquuntur, supernaturali &existente per modum quendam ineffabilem, quo, teste D.