Latin
ITITUTU
Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum 467
Unproofread scanNot analysed yet
Sic terraqueus noster globus è Luna conspectus in aqueis partibus minus, in terreis magis illustratus appareret. Quemadmodum in phasibus lunaribus sit, vnde suadentur partes humidae ex influentijs eius, quae cùm valdè humectent, vt patet in plantis &animalibus tempore plenilunij ad sensum magis humidis, arguitur fontem eße humidum, qui luce &calore Solarium radiorum in plenilunio excitatus terrae se vberiùs communicat, quàm cùm minus est plena. Item de stellis fol. 612. Certum est omnes planetas semper à Sole directè aspici, cùm sint supra verticem coni tenebrosi à terreno globo alijsque planetis proiecti, Ioue forsan &Saturno, qui altissimi sunt, exceptis, nunquam tamen obseruatum est, fixarum vllam ab his ecclipsari, adeo vt huic modo nihil deesse possit, nisi nimia à Sole distantiâ, quam quia alij plures supponunt, volunt illas propriâ luce splendere &esse alios quasi igneos Soles; Nam si ex se luceant, ijsdem de causis quas pro Sole igneo attulimus, &ipsas propriè igneas esse dicendum est. Item de centro Lunae, coeterorumque astrorum fol. 611. Neque periculum est, ne ad terram labantur partes Lunares, seu tota Luna, si materia eius cum nostra symbola sit, &forma haud dissimilis. Nam partes omnes ad centrum globi, cuius sunt partes, inclinantur ijsdem de causis, quibus id in terra vsu venit, quae etsi in alia aetheris parte posita fuisset, ibi perinde fixa mansisset, non enim ad imaginarium vniuersi centrum tota tendit, sed partes tantùm nituntur ad totum. Dominicus Platus Monachus Montisferrati, ibidemque Philosophiae Professor, in obseruatione EccliMmm exstatici Ecclip os Solaris 26. Ian. an. 1656. ab Illustriss &Reuerendiss Dom Ioann o studio &sagaci industriâ, ope Eustachij de Diuinis obseruata, &impressa Romae, num. 7. Praeterea Solis marginem vndosum &procellosum esse vidimus, &subdubitare coepimus, an esset liquidus? Si enim corpus Solare esset solidum, non percipereremus à terra tantas ebullientium vmbrarum &splendorum tempestates.