Latin
ITITUTU
Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum 468
Unproofread scanNot analysed yet
Hic vnumquemque in suo sensu abundare permisi, multum enim Sol remouetur à nobis &in re sublimi &subtili, variae sunt virorum illustrium sen tentiae, inter quas illa obtinet, quae asserit planetarum sphaeras esse peruias &in globis errantibus duas reperiri materias alteram solidam, &terrae similem, alteram liquidam 9o aquae analogam: &paulò post, vbi idem tempus maiori Solis prodigio videbatur ab A per FCE contra signorum successionem gyrari summâ velocitate, &cur id quaeso? Anne Sol mouetur circa centrum suum velocissime? &si mouetur, an ab Ortu in Occasum contra signorum successionem? Si diffiditur oculis, omnia sunt salua, at quia sensus nos dirigunt &illis tenemur credere, quamdiu errare non constat. Solem itaque quà solidum, supra axes suos menstruo spacio (quantum maculae postulant) torqueri affirmo; at eundem quà liquidum in varias partes fluere, quo vel materiae grauitas, vel solarium ventorum impetus vndas praecipitat. &c. ergius Historiae naloannes Eusebius Nirer turali l. 2. c. 13. De corruptibilitate coeli. O quàm ridiculi sumus, cùm sciamus fide nostrâ corrumpendos coelos, si adhuc corruptibiles faciamus; multi Philosophi nunquam corrumpendos putantes, adhuc corruptibiles dixerunt. Deus nil facit frustra, cur fabricaret orbes incorruptibiles, si corrupturus erat?