Latin
IRITUTOL
Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum 469-2
Unproofread scanNot analysed yet
IRITUTOL ris i tici tir lum, id quod dico, nunc ego quidem scio. Itaque coeli non constant incorrupta densitate; sed tenuissima, purisfima, &obsequens substantia erat necessaria praecursioni &excursioni, tantoque ascensui descensuique stellarum errantium. Nam epicycli insufficientes, &impossibiles sunt. Canalibus quoque excauatis philosophia repugnat non minùs quàm vacuo inuiso natura. Astrorum ergo motus non aliter expediri potuerunt, quàm in Spacio peruio &dissipandis incursibus apto. Miror quàm sibi sit consona veritas, quàm consentanea Scriptura Sacra rationi &verae philosophiae. Seneca l. 6. q. not. c. 6. Cum excusatione veteres audiendi sunt.