Latin
ITITUTU
Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum 469
Unproofread scanNot analysed yet
Quid miraris corruptibiles esse colos, &non corrumpi, licet quidem mirari ad hoc vtique factos. Hoc inter Dei mirabilia sancto viro Iob proponitur. Tu forsan cum eo fabricatus es coelos, qui solidissimi quasi aere fusi sunt, scilicet hoc miratu dignum, coelum videlicet subtilissimum, aethera continere integrum, securum, ac si solidissimus ac aereus eßet, potest Deus firmare tenue, inde &firmamenti nomen coelis inditum, quia verbo &potentia Dei firmati, non vtique firmi ex se sunt, sed firmati; ideo Isaias corporalis fumi similitudinem cum firmitate coniungit, Coelum, ait, tanquam fumus firmatum est. Et ibidem c. 11. Transcribam quae ad me non ita pridem misit Ioannes Baptista Cysatus, diligentis industriae &iudicij astronomus in quadam è Barcinone epistola anno 1628. ita me docet. Et quidem in ecclipsi nupera solari, quae fuit eo ipso die natali Christi, obseruaui clarè in Luna Soli supposita quidpiam, quod valde probat id ipsum quod cometae quoque &maculae solares vrgent. Nempè coelum non esse à tenuitate &variationibus aëris exemptum. Nam circa Lunam aduerti esse sphaeram seu orbem quendam vaporosum, non secus ac circa terram, adeoque sicuti ex terra in aliquam, vsque sphaeram, vapores &exhalationes expirant, ita quoque ex Luna; si R. V. mecum fuisset, atque Lunam sub sole aspexisset, demonstrassem R. V. &ratione &ad oculum