Latin
SUPPOSITIONES
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 136-3
Unproofread scanNot analysed yet
semper constanti &invariabili ordinis lege sese habiturum; si quae tamen foret motûs vi Lunae ex Oriente in Occidentem motae diversitas, illa ventis potius, quàm Lunae, maris zed by gle ris affluxum aut defluxum vel impedientibus, vel in alias &alias partes divellentibus ad scribenda foret Sit Insula A sub Aequinoctiali posita, &unica in Mundo; Luna verò sit in V vel e, ibique normaliter premat subjectam sibi superficiem maris, quae in tumores undique &undique accumulata, haud secus ac in stagnum quodpiam lapis conjectus majores semper &majores undarum diffusiones usque ad littora BCDEF, explicavit, &aqua quidem ad littus D, rectà illisa incrementum ex horarum ostenderet; In littus verò C &E obliquè illisa, ibidem totidem horis incrementum faceret; in littoribus verò concavis B &F, obliquissimè illisa circulares faceret reflexiones.