Latin
SUPPOSITIONES
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 137
Unproofread scanNot analysed yet
Pari pacto Luna in Tropicis O &N constituta, alias &alias illisiones aqua rum causabit in littoribus, uti linea OG, OC, OD, OE, OF, quae undarum cursum indigitant. Simili modo, Sole in Tropico NF constituto, in dictis littoribus FEDCB alias &alias illisiones produceret, quod &de omnibus &de singulis parallelis Zonae torridae, in quibus Luna pro tempore existit, intelligendum est. Luna iterum in loco X constituta, mari intermedio ad littora YZQ prioribus opposita dispulso, ibidem novum incrementum ostenderet, in oppositis vero decrementum moliretur, &hoc semper sex horarum spacio, constanti &immutabili na turae lege, nisi à ventorum flatibus, uti dixi, impediretur. Si enim Boreas spiraverit, Currentes maris à Luna concitati versus Au strum dispellerentur; è contra Austro spirante versus Boream. Luna verò in L &S constituta versus littora YZQ, novos aquarum incremento assultus parabit, &qua proportione crescet hic mare, ea in oppositis littoribus decrescet. Vides igitur in hac Figura, aquas se dilatare ad pressionem Lunae, iuxta ventorum Rhombos in pyxide Magnetica dispositos, &juxta respectum, quem ad littora nabent, &Figura hîc posita luculenter demonstrat.