Latin
15.1 to 15.4
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 15.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Si itaque vitrum flavum rubro superimposueris, videbi ea transpiciens objecta omnia illicò aureo quodam colore splendescere; idem eveniet per radium reflexum, si solis radios vitra transeuntes in charta candida exceperis dum enim medium diaphanum transit, char tam eo colore, quo diaphanum est, aureo im buit. Rursus, si flavum caeruleo imposueris, invenies omnia nitidissima coloris specie virescere; si verò rubri &caerulei conjunctione vitri, rem tentaris, omnia purpurascere comperies: hoc pacto, caeruleum cum viridi, quem pavonaceum vocant, colorem exhibe. bis: Si verò albo nigricans superimposueris. non alius indè color, quàm cinericeus prodi bit: hoc pacto per sola quinque dictis coloribus tincta vitra omnium colorum mixturas exhibebis; experimentum non minus jucunditate plenum, quam admiratione dignissimum, causas colorum ad oculum demonstrans. Nemo itaque hosce phantasticos colores dicat, cum vitra vero colore, non ex vegetabilibus, sed ex variis mineralibus deprompto tincta sint. Neque color diversus CAP De Coloribus, quos Olores apparentes ii vocantur, ut plurimum, qui non ex opacorum mixtorumque corporum superficiebus profluunt, sed ex diversis diaphanorum corporum mediis visui diversimodè occurrunt: qu quidem à plerisque hanc etymologiam sortiti sunt, quod ex se &sua natura instabiles sint, &nunc hoc, nunc alio colore pro succi diffe renti affluxu, differentique oculi constitutio ne spectentur, atque ideò non veri &reales, sed imaginarii putentur. Nos verò quicquid dicant Peripatetici, nullum colorem pure ap parentem esse sentimus; sed omnes veros esse colores, qui veras mixturae atque appa rentiae suae causas &rationes intra se conti neant. Spectantur autem utplurimum in iride, atque in avium nonnullarum, uti anatum columbarum, pavonumque pennis, in diffe renti maris nubiumque colore, in vitris trigonis, caeterisque corporibus crystallinis polyedris ex varia lucis reflexione resultantes. Et primò quidem de coloribus in vitris polygonis, deindè etiam de iis, quae in avium pennis apparent, pari cursu ratiocinabimur.