Latin
15.5 to 15.8
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 15.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Quomodò Color in diaphanis angulosis, id est, vitris trigonis &polyedris fiat. QUomodò colorum diversitas in diaphanis corporibus angulosis, id est, in trigo nis &polyedris crystallinis producatur, ma tantummodò apparens esse, dici potest, cum ex mixtura vera &reali, luminisque pro medii ratione tincti proveniant. Eodem prorsus modo si habere dico diaphanas gemmas crystallum, qui albo; chrysophrasum, qui flavo; carbunculum, qui rubro; saphyrum qui caeruleo; niger verò uti tenebrosus est, ita nullam gemmam hoc colore imbutam generat. Crystallinus uti puram lucem aemulatur, ita quoque propriè color dici non potest. Saphyrus verò eo colore imbutus, cum quo tingentes salino-sulphurei spiritus sunt, quibus coagulatus fuit, tingitur. Carbunculus ammoniaco Sale sulphuri maximè defaecato decoctoque tinctus ruberrimo colore rutilat. Saphyrus tincturâ vitrioli aerosa in pulcherrimum coelestis coloris caeruleum tingitur Smaragdus ex flavi &caerulei coloris mistura resultans virore nitidissimo splendescit; qualia itaque fuerint salina tingentia sulphuri adjuncta, talis erit gemma, quae indè lapidescit, de quibus postea. Patet itaque in gemmis colores non apparentes tantum esse, sed veros &reales ex vera &reali tinctura ortos. Ex hisce jam progrediamur ad colores in vitris polygonis maximè apparentes ex varia reflexione refractionis causatas. VI. apparentes vocant. gna inter philosophos controversia est. Plerique nullam ibi colorum entitatem realem; sed pure phantasticam esse &imaginariam, dum contentiosius asserunt, exiguâ se rerum naturalium peritiâ instructos esse, demonstrant, de iis rebus reconditissimis naturae, quam ne à limine quidem salutarunt, disceptaturi: qui verò abditissima ejus penetralia propius accesserint, vel ipsa Naturae magistra &doctrice aliud dicere coguntur. Sed ut tandem lucis multiplicem sobolem ex tenebris in lucem producamus: Te Lector, scire velim, crystallina corpora vitreaque non se cus ac caetera omnia mixta mineralium con pora suis corporibus Salino-mercurialibus constare, cum vitrum ex cineribus sale turgidis, crystallinorumque corporum, salium videlicet, quorum nullum est, quod non diaphanum sit, uti ex microscopio patet; Haec verò corpuscula quamvis in vitro anguli ex perte colorata videantur, causa est continuitas eorundem, in unam planam &politam superficiem exporrecta &counita, per quam visus recta transiens, sicuti umbras non reperit, ita quoque differentibus umbrarum speciebus non alteratur: mox tamen ac in angulosa diaphana inciderit, tum ecce jam corpuscula salina diversimode affecta, jam umbrarum foedatione, modò varia lucis in medio densiori refractione variata, eo colores ordine, quo suprà descripsimus, exhibebunt; quo enim Corpuscu la salina diaphano insita, cur in non an guloso cor pore dia phano spe ctentur sed tantun in angulo so compa rente Qui colo res in trigono con spiciantu unà cun causae de monstra tione enim minores umbras eò luci viciniores, quò majores subierint, eò tenebris propriores co lores dabunt; quod verò in non angulosis cor poribus ii colores non exhibeantur, ratio est quod uti diximus, lux recta &inoffensa visivi potentia transeat, ac corpuscula omnia, uti quam unitissima sunt, ita quoque eodem mode lucem puram imbibunt, atque adeò colores ir istiusmodi medio nulli comparent ob lucis u niformitatem: mox tamen ac angulorum opacitas intervenerit, tum eccè lux ex umbrarum diversitate opacata, eam colorum seriem referet, quam majores aut minores umbrae requi rent, ipsis corpusculis salinis per totum dia phanum dispersis, eam tum per lucem refractam, tum per variae opacitatis misturam eum colorem in apertum ducent, quem unà cum differentibus opacitatis gradibus corpusculum diversa tinctura postulat.