Latin
177.1 to 177.4
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 177.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Tota ubique Campania ad superficiem antiqua ejusdem conflagrationis gerit vestigia, solo passim arido, cineris &pumicis instar, &pulvere, quod Puteolanum vocant, carbonibus vivo saxo conclusis. Puteolis transeamus ad Latium, quod sulphureis cra teribus plenum est, per Minturnas Sulmonem, hinc per Campos Romanos continuat: sulphuris minera, tum pluribus in locis, tum potissimum sese exerit in lacu quodam inex plorabilis profunditatis Tybure 4 mill. dissi to, nec non 16 Insularum, quas Barchettas vocant, natabilium celeberrimo, è quo Albu la fluvius sulphureus originem suam nancisci. tur, &olim Thermarum balneis celebris tuisse videtur, de quo suo loco. Hinc Sub terranei ignis cuniculus reflectit in Montem Rotundum, olim agrum Eretanum, &hinc in ramos deducitur, quorum una pars tendit in Thermas Stiglianas, &lacum in media Sylva tum sulphuris foetore, tum bullientis aquae in modum columnae aspectu horridum; &tandem per montem vicinum, in quo &crypta serpentum, aestuariis &caminis refertum, Tolsiam &Centum Cellas usque, quae omnia loca sulphure &bitumine scatent, ad mare terminatur. Alter ramus versus Montem Roseum, inter quem &Roncilionem novi sul phurei sese exerunt crateres, qui occulta sua commercia habent cum monte Cimino, quem Montem Verterbiensem vocant, &cum pago Vico, sulphureis scatebris celebri, &sanè Ciminus mons magnam adhuc igni vim fovere videtur sub profundissimis antris, quam ad radices situ boreali iuxta Viterbium in totam eam planitiem diffundit, plenam sulphurosissimo halitu, glebis passim aridis 8 pumicosis innumerisque fontibus calidis, quos inter Bullicamum ob fervorem intolerabi lem est famosissimum, cujus miram constitutionem DEO dante in nostra Hetruria fusius de scribimus. Habet hic cum alio vicino lacu in ter Viterbium &Montem Flasconem, ma gnam communicationem, ubi aqua ex fundo lacus erumpens, miros exercet tumultus, &quod mirum dictu, duo simul hîc fontes spectantur, vix uno dissiti passu, quorum unu fervidissima, gelidissima alter aqua tripudiat. de quo suo loco.