Latin
177.5 to 177.7
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 177.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc ignis Subterranei cu niculus in universam Hetruriam, in ramos in numerabiles sese diffundens, vix ullum lo cum Thermis, sulphureis crateribus, aquisque mineralibus immunem relinquit: siquidem Hetruria, qua mare Tyrrhenum respicit in Iluam Insulam usque, tota ubique Tellus calentibus scatet aquis, vel ferri aerisque vel sulphureis luxuriat fodinis. Quo nomine memorabiles sanè sunt Lacunae Volaterranae fervidis &salientibus aquis refertae, &fodinae sulphuris optimi ad Castrum, quod Libbianum vocant, de quibus uberrimè actum vide in nostra Hetruria. Ex altera parte versus Orientem, cuniculus ignis longè lateque distensus potissimum sese exerit sub monte, quem Vivum appellant, ubi celeberrimas S. Caßiani, &S. Philippi thermas causat; &hinc sese extendit versus balnea, quae Avenionensia vocantur, in Montem Politianum usque, ubi ad S. Albinum copiosa mineralium aquarum cum summo foetore copia scaturit, &hinc ex una tandem usque ad ipsum Appeninum aestuariis refertum se porrigit, ex altera Senas vicinasque mari adjacentes partes, &ad Liguriae usque contermina loca, Lucensemque agrum, quae tot abundant metallis, tot sulphureis fodinis, aquarumque calidarum ac fervidarum fontibus, quot fortè non habet universa Italia. Maxime tamen Subterranei ignis spiracula sese exerunt in Appennino ad Petram malam eique vicinis locis, ubi aër no ctu scintillat, diuque ceu ex ardente subtus fornace caligat ac fumat, injectasque calefa cit aquas ac incendit stipulas. Videtur autem hic fons venas habere continuas usque ad Porretanas aquas in Agro Bononiensi, quarum undique colles noctu scintillant, &hinc fundi videtur in Agrum Mutinensem, ubi bituminis liquor atque ignis mirum in modum exaestuat, &hinc usque in Istriam continuat sui fomitis incendia; Hos enim colles Euganeos, teste Beroso, circa Aponi balnea arsisse olim, tum collium salebrosi tractus cine resque &pumicosa facies, tum carbones, lapidumque, qui vel ipsas aquas intercurrentes calefaciunt, fervor, sat ostendunt.