Latin
DISQUI
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 232
Unproofread scanNot analysed yet
Pe rambulant enim hi tumores spailis iit. lilia lin cio 24. horarun illys circa totum Telluris globum, eo naturae consilio, ut accumulatarum aquarum pondere mare agitent, &intra, canales hydragogos à natura Telluri insertos, in montium expellant hydrophylacia; &quoniam hi tumores perennes sunt, affluxum quoque aquarum intra dicta hydrophylacia esse necesse est, neque, quamdiu Mundus durabit, elementum aqueum sol licitare cessabunt. Cum itaque tumores hi adeò ampli sint, &violenter accumulentur, sin gulae quoque tumorum portiones aquas aeque premant, luculenter patet, non eos per unum tantùm canalem hydragogum, sed per innu meros, quorum aquas perpetuò sollicitant, sese intra universos Telluris montes exonerare; quae quidem exoneratio tantò erit faci lior, quantò hydragogi syphones erunt obliquiores; quod &hoc experimento expono. Fiat vas ex plumbeis aut ferreis laminis AB Experimentum cujus canalis ex B in C obliquo situ deducaAnd. tur, alius ex E in D perpendicularis; pre matur aqua quâ vas repletum esse debet, vel plana manu, vel pistillo aliquo. Certum est aquam multò facilius ex B in C pulsum iri quàm ex E in tubum perpendiculariter ere ctum ED; quia pondus aquae in obliquo situ, minus quàm in normali situ ponderat, uti in Hydrostaticis nostris demonstravimus; und ad hoc principium Natura sagax respexisse videtur, dum canales hujusmodi non directè intra terram perpendiculariter, sed obliquato ductu, ad aquarum faciliorem propulsum detorquere voluit, uti ex canali BC patet. Accedit, quod non omnes canales hydragog fundo maris sint inserti, sed plurimi quoque parietibus montium terrestrium, qui ad ma re situm habent, aut Insularum lateribus à natura insiti; &sicuti illi pressura molis aqua sollicitantur, ita hi tùm appulsu undarum tum tempestatum, ventorumque vi, tùm refluxi maris aestuantis pressi facillimè in quosvi montium vertices aquam devehunt. Obii ciet forsan hoc loco aliquis; motum maris minimè violentum, sed naturalem esse de bere; quod stante nostra hypothesi non fit.