Latin
DISQUI
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 233
Unproofread scanNot analysed yet
Respondeo, naturam semper naturali motui intendisse jungere nonnihil violenti, quod quidem non propriè &simpliciter violentum dici debet sed ex concomitantia quadam necessaria, uti ex omnibus naturae ope rationibus patet: hoc pacto universum mare perpetuò inquietum turbulentumque non naturali vi quadam, sed agitatione tum ven torum, tum fluxus &refluxus maris, quâ un dae undis violentiam quandam imprimunt; patet &hoc in Meteorologicis impressionibus, ut dum ventus arbores prosternit, &turres dejicit; terraemotus quoque civitates evertit, mare retroagit, susque deque verti omnia, quae haud dubiè tametsi naturales operationes sint, sine violentia tamen, eaque maxima fieri non possunt, utpote eas consequente. Pari pacto, ex impulsu maris intra canales hydragogos facto, aqua necessariò, violenter pressa, sese ultra naturae suae termi nos exaltare cogitur; estque impulsus quidam, qui ex naturalium rerum operationibus necessariò consequitur: Uti igitur hae operationes à natura intentae sunt, ita &perpetuae; Si enim simpliciter violentum quid essent, jam utique in totum defecissent, sed durant, durabuntque, quàm diu Mundus consistet, uti tot saeculis Aetna, tot ardentia loca, tot tamque varia thermarum genera testantur. Fateri ergò cogimur, haec simpliciter quid violentum minimè dici debere, sec naturales esse effectus suae causae natural connexos. Facit ad hanc nostram sententiam expositio D. Thomae supra eum locum Ari stotelis, nullum violentum perpetuum: ubi ex pressè dicit, nullum violentum esse perpe tuum, nisi causa sit perpetua; perinde ac si diceret: Si quidpiam violentum videatur in operationibus naturalibus, id tamen violentum propriè &simpliciter dici non posse cum causam naturae perpetuam, effectus naturae perpetuus necessariò consequatur; non est ergò haec operatio in genere violenti, sec perpetui, uti caeterae species sunt perpetuae &intentae à natura; quemadmodum in humani sanguinis circulatione, sanguinis gravioris ex pede in caput ascensus non dicitur violentus, sed à natura intentus, atque adeò perpetuus durante homine. His expositis, jam modum &rationem exponemus, qua aquae ex mari in altissimos montes, &in caetera hydrophylacia montium eleve tur Et primò quidem suppono, hydrophylacia naturae, uti &syphones, sive inciles hydragogos non casu aut fortuitò, sed magno natu rae consilio imò non minori industria, quàm venas &arterias in corpore humano sive Microcosmo, vasis humorum, insertos fuisse; &quemadmodum aeterna sapientia omnia in numero, pondere &mensura constituit, ita quoque interiorem Geocosmi Oeconomiam &fabricam iis adminiculis instruxit, sine ABCDI, intra montium concavitates vel uti lebetes inserta, quorum hydragogi sy phones subterranei sint GLM, GLB, EO QP, HI, eorumque orificia in fundo maris sint GEQ.