Latin
DISQUI
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 234
Unproofread scanNot analysed yet
Dico ex continua fluxus &re fluxus, ventorumque vi, aquas in fundo pressas totam molem aquarum, quibus subterra nei meatus usque ad hydrophylacia, plen sunt, intra ea sese exoneraturas; Unde hy drophylacia semper plena, per rimas meatus que montium tandem in flumina erumpent, uti in Figura apparet; ut vel ex hoc oculari aspectu fluminum origo luce meridiana clarius eluceat. Vides quoque, quomodo in al tissimo montis D vertice per subterraneum meatum QP, lacum D efficiat flumina fundentem; neque lacunam aut pluviarum aut nivium liquefactarum augmento ortam dixeris, cum hoc pacto utique cum tempore siccaretur; sed lacus hujusmodi limpidissimi Lacus ir sunt, uti Lacus in vertice montis S. Gottharmonti dis qui fluvium Ticinum per multiplices hinc S. Gotthar indè catarractas in profundissimas valles per petuo motu praecipitat; quod luculentissimum signum est, eum aliundè semper novo aquarum comeatu ditari; neque resolutione vaporum eum nasci dices, cum omni fornice destitutus aprico coelo gaudeat. Notandum quoque, in hujusmodi Alpibus varia esse hydrophylacia, nunc altiora, nunc EMENT ego a ξ, α τα sine termino reperiri asserunt, in eoque tam horrendas aquarum catadupas, tam formihumiliora, quae tamen semper per communicationem quandam sibi correspondeant, &nonnulla quidem tecta montibus, nonnulla verò, quemadmodum ferè omnes montium lacus sunt, sub aperto coelo stationem suam exhibeant; uti sunt in Helvetia Lacus Lemanus, Lucerninus, Tigurinus, &Acronianus, quos ex communi in varias stationes dispertito hydrophylacio intra vastissimos montium recessus exporrecto nasci, ei nullum dubium esse debet, qui praecedentia ritè intellexerit; Si enim per divinam potentiam dicti montes juxta horum apertorum lacuum superficiem dissecarentur, invenires utique immensos intus lacus; innumeris canalibus hydragogis aquam projicientibus instructos, hosque cum externis &apertis lacubus non tantum communicantes; sed &qui sub aequali planitie intus continuentur.