Latin
241.1 to 241.5
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 241.1-2-5
Unproofread scanNot analysed yet
Deceptio Chymice rum circa reflexi Solis radium ex speculo in vas chymi cum facta cum, uti ahenum, Vesica est vas metallicum ex cupro in forma vesicae, aut ovi, uti in figura patet: usus ejus est in vegetabilibus distillandis. Vasa, quae fusioni serviunt, infundibulum, &pyramis: catinus cinereus; crucibulum sunt, ut in figura patet. Catillus cineritius est vas fusorium ex ci nerum de levi ligno quercino, &ab omnibu carbonibus, aliisque sordibus defaecatorum partibus duabus, nec non cinerum de ossibus medulla carentibus (exceptis porcinis optime tritorum parte una, humectata, &probe commixta in suo mortario praeparatum. Crucibulum, uti vulgo notum vas est ita explicatione non indiget. Inter non fusoria vasa pyxis est caementatoria, vas videlicet ferreum ex terra ignis contumacia in modum pyxidis operculum suum apte recipiens, formatum; vide figuram. Alembicus quid sit, vulgo notum est, qui vasi inditur, quae cucurbita, &retorta vocatur. Quorum omnium figuram vide in Scematismo. Caetera verò vasa una cum instrumentis, ne quicquam huic operi deesset, con sidera in Schematismo. Caloris adhibendi ratio. Alor in Chymicis operationibus adhiObendus est causa adjuvans, qua tractandae accelerantur &foventur; estque vel natura lis, vel artificialis. Calor naturalis est, quando radii Solares vel per se materiam sibi applicatam excoquunt, vel in speculo concavo collecti, rei appellicantur; hujus caloris usus est ingens in dissolvendis, calcinandisque metallis; &in Septentrionalibus quidem regionibus, anacampticus ille calor locum habere potest; in Australibus verò non item; cum uti in Aegypto fieri solet, res ipsae non Solarium radiorum reflexione, sed solc aestuantis arenae Lybicae fervore quando vasa illi imponuntur, validissime dissolvan tur. Est &hoc in speculis concavis observatione dignissimum, quod nisi perpetuo aliquis operi adstet, qui vel deflexum radium perpetuo vesicae vitreae applicet, nullum eftectum sortiri possunt, cum actinobolismus Solaris non perpetuo, quod multi Chymicastri anacampticae facultatis ignari sibi persuadent, fixus in cucurbita permaneat, sed una cum solis motu situm suum mutet. Quae cum omnia fuse prosecuti simus in arte magna Lucis, &Umbrae, eò Lectorem remitto, unde ad res cum ingenio dissolvendas, hanc machinam fieri posse existimavi. Sit vas A cucurbita vitrea cum I.