Latin
241.6 to 241.9
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 241.6-2-9
Unproofread scanNot analysed yet
Alembico tripodi impositum, cui inferius loco D. teres clavus ferruminatus adnectatur, eique brachium DG. versatile ex ferro indatur, ita ut veluti circa axim D rotari possit, huic brachio in loco G. erigatur ad perpendiculum aliud brachium GH, quod speculum concavum teneat: speculum sit E. Ad Solis itaque Nova machina per radios speculum E ita applicetur, ut ii cureflexum curbitam A. verberent, &recedente Sole radium distillandi. speculum una cum brachio ejus circumducatur, donec radii cucurbitam denuo feriant; hoc pacto radiorum reflexio constanti calore cucurbitam semper afficit. Quoniam verò pro Solis altitudine, aut depressione, radii quoque reflexi differentem situm sortiuntur, hinc cucurbitae clavum teretem adjunximus, ut ejus ope cucurbita nunc exaltata, nunc depressa, facilius pro situ Solis reflexos ejus radios recipere valeat; quod nisi fiat, non nisi summa cum difficultate reflexis Solis radiis opus chymicum perficies; cum actinobolismus, sive radiatio Solaris à speculo reflexus continuo mutetur &vix quantum quis psalmum Miserere legendo absolvere queat, cucurbitae insistat; sed haec industriae tuae committo. Hanc totam encheiriam globo vitreo aqua referto facilius, nec non cum felicissimo successu refractis radiis, directa in cucurbitam vibratione exequeris. Sed jam ad calorem redeamus. Calor artiCalor artificialis dicitur, qui ad artificis ficialis nutum accendi, dirigi, &administrari poquis test: Estque duplex: Digerens aut Separans. Digerens calor est, quo materia dissolvenda digeritur; Digestio verò utplurimum in Athanore, aut furno perficitur. In Athanore sit, quando turri Athanoris carbonibus ad summum usque repletâ ignem in toco accendimus, &ferrea spatula, vel registro pro nostro arbitrio ostiolum, (ut hoc pacto calor ad Athanorem transfundatur dilatamus: atque hoc pacto calor digerens veluti in gradus quosdam dispesci potest; ita ut in principio materia in albedinem secundo gradu in flavedinem; tertio in rubedinem tendat.