Latin
SECTIO III
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 264-2
Unproofread scanNot analysed yet
metallorum, mineralium, aquarumque speciebus foetus est, ita quoque fontes &thermas innumeras prodigiosis virtutibus refertas, ubique passim locorum producit; Pyrophylaciis subtus strenuè naturae machina tiones urgentibus: Ignis siquidem naturâ suâ ad ascensum propensus conclususque in intimis terrae cavernis semper agitatur ad aliquem exitum, quem ubi reperit, cum nascentis aquae alicubi fontibus, eos ad summum fervorem alterat, cujus nempe vires neque aqua nec ventus, minimè omnium ignis destruat, imò quò semel impetum facit, eò urget fortius, exorbitatque invento obice ad patranda symptomata, quae videmus &in natura, &in certis artis operibus admiranda, conclusus paulatim repit, ac mira postremò edit incendia, ita quò penetrat, &non exhalat, primò aërem obvium, qui magis est alterabilis, in se convertit, mox terram, quam penetrat, &non aquas solum quas offendit, sed &saxa &cuniculos incendit omnes, maximè verò ubi naturali appetitu ad exitum trahitur, &per loca sulphure gravida, ubi fovetur &alitur, penetrat; Atque hoc pacto vires sibi ad extremum fervorem, quem in chermis videmus &sentimus, comparat, quod uti in omnibus hucusque recensitis thermarum fervoribus patuit, ita vel maximè in Hungariae, Transylvaniae thermis elucescit.