Latin
SECTIO III
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 265
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm cum hujusmodi variae naturae fontium miracula sequentibus Capitibus reservaverimus, iis non immorabimur. De aquis &lacubus calidis, &quae arctoo frigore nunquam congelantur videatur Olaus Magnus, qui eas exactè describit; De Islandiae &Gronlandiae thermis &ferventissimis aquis vide quae supra uberrimè de Ignis Subterranei miris effectibus philosophati sumus; In Scotia, Anglia &Hybernia, lege si placet Hectorem Boetium, Buchananum, uti &P. Eusebium Norimbergum, de miraculosis naturae effectibus Hyberniae; quae cum multis falsitatibus involuta repererim, ea exponenda non duxi, sed ad ea me conferam quae ¬a sunt, &experimentis partim à me, partim ab aliis fide dignis doctisque Authoribus comprobata fuerunt. De Italiae Fontibus Thermisque. Talia Alpibus clausa, &concatenatis Appennini jugis per medium juxta totam suam longitudinem divisa, nec non mari Supero &Infero vallata eum à natura situm obtinuit, quem nulla alia in Geocosmo similem; &quoniam natura tanto eam naturae munimine cinxit, fieri non potest, quin unà eidem junxerit omnia, non ad humanae vitae sustentationem duntaxat necessaria, sed ad deliciarum ubertatem abundantissima subsidia; Inter quae thermarum multitudo &varietas maximè sese spectandam praebet; quarum quidem numerus si exactè recensendus foret, nec charta sufficeret ad eas describendas, nec ingenium ad impenetrabiles earundem virtutes &proprietates, quae in iis elucescunt explicandas. Sola Hetruria 25 thermarum celeberrimarum gloria praeter innumera medicatorum fontium spectacula triumphat, quae quoniam peculiari opere, quod Iter Hetruscum inscribitur recensuimus, eas non repetimus. Sed primò ad eas me conferam enotandas, quae in Transpadana Italia, nominis celebritate praecipuae sunt; quarum in solo DE THE solo Territorio Patavino sex numerantur; &sunt Balneum Aponotanum; Balneum Montis Osthoni; S. Petri; Domus novae; D. Bartholomaei, &denique quod S. Helenae vocant; quorum omnium naturam ordine paucis perstringam.