Latin
266.1 to 266.3
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 266.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Balneum Aponotanum, Graecè ἀπόνος eò quod sine dolore medeatur, non ab hodiernis tantùm, sed &veteribus Scriptoribus, Suetonio, Claudiano, Plinio, celebratum, in media valle situm, quà spectat Septentrio nem, montibus cingitur, quà urbem respicit Patavinam, vasta planitie circumdatur; assurgit collis crudo quasi pumice compactus, ex quo per lapideas veluti fistulas uberi perennique fluxu manat laudatissima illa aqua, Aponensium thermarum mater; De cujus mixtu ra fuerunt varia medicorum judicia: Fallopius uti mille experimentorum modis scrutinium fontis aggressus, nihil non egit, quo in intimam hujus fontis miscellam pertingeret, ita meritò omnibus reliquis palmam eripuisse videtur, dum irrefragabili experimentorum notitia doctus, tandem statuit inesse aquis illis salem quidem ex praedominio, deinde lapidem calcarium (qui videlicet coctus vertitur in calcem) denique vaporem sulphureum, unde intulit, aquam calefacere in secundo gradu remisso; exsiccare itidem in secundo gradu, at intenso, quod ex Jathrica scientia contra Savanarolam ita comprobavit, ut de eo nullus amplius apud Medicos dubitandi locus relinquatur. Usus earundem quadruplici modo perficitur; potu videlicet, insessione, embrocha, sive stillicidio &laconico, quibus omnes morbi ab inveterato frigore &humiditate originem ducentes curantur, excepta lue gallica; Verùm de morbis, quos curat aqua, vide elegantissimum Claudiani de ea elogium, ubi miras nonnullas harum aquarum proprietates adducit. Ab Apono versus Occidentem progressi 150 passibus occurrit collis praealta, cui nomen Orthoni, ad cujus radices visitur aedes Deiparae sacra multis inclyta miraculis; in cujus vestibulo caverna visitur, intra quam per lateritiam scalam descensus patet. Hic manat pu rior unda, Aqua Virginis dicta nonnihil tepida, &mitissimo condita sale, solo potu mederi apta. Non procul ab Aqua Virginis aquae ferventissimae scaturigo cernitur, salsa &sul phurea ad sanandos intracutaneos morbos peridonea; Non procul hinc duo balnea cernuntur tepidis &medicatis vaporibus repleta, optimi ad emolliendos artus remedii: In acuna autem illa ubi fervens aqua scatet, est lutum argillosum &pingue, cujus vis ea est, ut siccet, digerat, roboret, &dissolutas partes jungat, cave tamen, ne dum calidum est, affectae parti admoveas, sed eam aqua illa prius carefactam frigidoque coeno oblitam Soli exponito, deinde usurpandum.