Latin
309.1 to 309.4
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 309.1-2-4
Unproofread scanNot analysed yet
EXTRAVAGANTIS TENOR. SPondent quas non exhibent divitias paupere Alchymistae, pariter, qui se sapientes existimant, in foveam incidunt, quam fecerunt: Nam haud dubiè hujus artis Alchymiae alterutrum se professores ludificant, cum suae ignorantiae conscii eos qui supra ipsos aliquid hujusmodi dixerint admirantur; quibus cum veritas quaesita non sup. petat, diem cernunt, facultates exhauriunt, udemque verbis dißimulant falsitatem, ut tandem quod non est in rerum natura, esse verum aurum, vel argentum sophistica transmutatione confingant: eoque interdum eorum temeritas damnata, &damnanda progreditur, ut fidis metallis cudant publicae monetae Characteres fidis oculis, &non alias* Alchymitum fornacis ignem vulgum ignocantem eludant. Haec itaque perpetuis volentes exulare temporibus, hac edictali constitutione sancimus, ut quicunque hujusmodi aurum, vel argentum fecerint, vel fieri secuto facto mandaverint, vel ad hoc scienter dum id fieret, facientibus ministraverint, aut scienter vel auro, vel argento usi fuerint vendendo, vel dando in solutum, verum tanti ponderis aurum, vel argentum poenae nomine inferre cogantur in publicum pauperibus erogandum, quanti alchymitum existat, circa quod eos aliquo praedictorum modorum legitimè constiterit deliquisse; facientibus nihilominus aurum, vel argentum alchimitum, aut ipso, ut praemittitur, scienter utentibus, perpetuae infamiae nota respersis. Quod si ad praefatam poenam pecuniariam exsolvendam delinquentium ipsorum facultates non sufficiant, poterit discreti moderatio judicis poenam in aliam, puta carceris, vel aliam, juxta qualitatem negotii, persona rum differentiam, aliasque attendendo circum stantias, commutare. Illos verò, qui in tantae ignorantiam infelicitatis proruperint, ut nedum nummos vendant, sed naturalia juris praecepto contemnant, artis excedant metas, legumque violent interdicta, scienter videlicet adulterinam ex auro, &argento alchymito cudendo, vel fundendo, cudi, seu fundi faciendo monetam, hac animadversione percelli jubemus, ut ipsorum bona deferantur carceri, ipsique perpetuò sint infames: Et si Clerici fuerint delinquentes, ipsi ultra praedictus poenas priventur beneficiis habitis, &prorsus reddantur inhabiles ad habenda.