Latin
309.5 to 309.7
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 309.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Haec est Constitutio Ioannis XXII. P. M. de qua mira sparguntur. Alchymistae fingunt, Pontificem Alchymiae studiosissimum, cum ad Artis magnae opus pertingere non posset, ex desperatione hanc tam rigidam constitutionem condidisse. Certè Platina in ejus vita post mortem ingentem auri copiam apud eum inventam fuisse refert; quod si verum est, istiusmodi tamen auri thesaurum minimè Chymicae artis beneficio comparatum fuisse credendum est, quod tamen Alchymistae per fas, &nefas convincere volunt, Pontificemque hanc constitutionem ea de causa, ne quisquam praeter eum ad artis arcanum pertingeret, ex invidia condidisse. Quidquid sit, ego de Vicario Christi talia suspicari nolim: Undè, si Platinae credendum est, ego hunc auri thesaurum, uti paulo ante diximus Artis magnae beneficio minimè comparatum fuisse, puto; cum vel ipsemet eam in sua Extravagante apertis verbis damnet: Sed ex variis collectaneis, sive redditibus, sive ex auro propria industria, aut etiam dono, in peculium acquisito, thesaurum supradictum excrevisse verisimilius esse judico; cum Pontificibus media nunquam, ad similia procuranda desint. Incidi non ita pridem in Librum Gallica lingua conscriptum, cui Titulus est: LART