Latin
EX PERIMENTUM II
Athanasius Kircher, Mundus subterraneus 336
Unproofread scanNot analysed yet
puram, ipsa terra attenuata halitus à se emit tit, quae sunt corpuscula siccissima, in quae terra vi aestus attenuatur resolviturque haec corpuscula per rimosas terrenae molis fissuras, rimas, venasque deducta, ubi humescen tem aut lapidem aut terram repererint, ei dem mista in terram ejus proprietatis, cujus terra, ex qua exhalavit, convertetur: Si verò impurior terra ab igne attenuata in fumosa corpuscula resoluta fuerit, illa humido vapori juncta intra cryptas aut rimas montium eam terram generabunt, cujus proprietatis est impura terra: Si pura fuerit, candidam; si im pura argillaceam &simile quid; si bituminosae terrae hujusmodi halitus permisti fuerint terra pinguis &ustilis, pro ratione caloris vel blandioris vel vehementioris generabitur. Modus secundus dependet à constitutione locorum, aut syphonum terrestrium; si enim halitus terrestrium massarum magno impetu per arctas angustasque semitas canalium transierit, semper aliquid à massis sive saxeis, sive mineralibus, sive terreis corrodendo abstrahet, uti ex superiori experimento patuit Undè haec evecta in superficiem terram ge nerabit, lapillis, arenis glebisque squamosis refertam; Si verò per cavernas transierit, tunc humido mixta terram efficiet ejus naturae, cujus vel crypta est, mineralibus refertam. Modus tertius, dependet à commixtione halituum &vaporum: ex his enim optimè mixtis nascetur terra pinguis, benè compacta &sine rimis, undique sibi cohaerens, iisdem verò non benè commixtis nascetur terra priori prorsus contraria, hiulca, rimosa, ac poris referta. Modus quartus. Si halitus transierint per mineralis materiae fibras, tunc vapori conglutinanti juncta per solitas fibras profecta producet pro ratione mineralium, terram, hic aerosam &viridem, ibi sulphuream, alibi fer rugineam, alicubi salinam aut nitrosam vel aluminosam aut vitriolatam aut mercurialem &sic de caeteris. Modus quintus, dependet à Solis virtute hic enim calore suo extrinsecam Geocosm superficiem impetens, terrestres portiones in halitus, humidas verò in vapores resolvit, &uti ex halitibus ingens salsugineorum, ita ex humidis ingens vapidorum corpusculorum in ultimas aëris regiones attollitur, ubi condensata &intra altissimorum montium juga, terrestriumque regionum planities ventorum vi dispulsa, terram non solùm augmentare, sec &longo temporum decursu generare pos sunt; quemadmodum enim terrestris substan tia vi ignis in corpuscula sicca, quibus halitus seu fuligines constant, ita humida in aquea corpuscula, quibus vapor constat, resolvitur &fuligo quidem halituosa in appropriata regione per antiperistasin accensa vel sub carbonis aut alterius materiae adustae forma de cidens, terrae restituta in eam convertitur: Vapor verò unà secum variam terrestris materiae miscellam rapiens in superiori regione resolutus per pluvias, nives, grandinem terrae portiones vapori insitae, terrae redditae pariter in eam, perpetua pericyclosi convertuntur. Quamvis prior modus, quo per subterraneos ignes terrestris substantia in halitus resolvitur, terris generandis magis genuinus sit. Sed nè quispiam forsan huic nostro ratiocinio contradicere videatur, id sequentibus experimentis confirmandum duxi.